- NOCTURNA
- NOCTURNAitem Nocturnale Offficium, in Eccles. Roman. aliis etiam Nocturni, quod noctu peragitur, occurrit, Capit.Caroli M. l. 1 c. 80. De quibus tamen vocibus, Beletus c. 20. et ex eo Durandus Ration. l. 5. c. 3. num. 7. Nota quod Nocturna, nae, ponitur pro hora: sed Nocturni, orum, pro officio. Vel Nocturna, ae. est collectio Psalmorum, qui dicuntur ante Lectiones in Dominica, velin profestis diebus. Nocturnae, in plurali dicuntur tempora, in quibus Psalmi, cantantur. Nocturni, orum, dicuntur novem Psalmi et novem Lectiones, cum suis Responsoriis in sollenntatibus. Rupertus de divin. Offic. l. 1. c. 10. Vigilias in tribus dispertimur Nocturnis. In tres autem Nocturnos eiusmodi officium distinguitur, quod ter in nocte surgerent prisci Christiani, ac diluculo Deo Laudes persolverent, ut observat Durandus l. c. num. 17. ad imitationem Excubitorum militium, qui etiam in 4. vigilias noctem divisam habebant: qua dere vide quae supradiximus, ubi de Horis. Donec tepescente hominum zelô, tres unâ vice Nocturni cum Laudibus simul recitari coeperunt. Quae quatuor Matutini partes, inclusis Laudibus, Canticinium, Intempestum, Gallicinium et Antelucanum, iuxta noctis divisionem, appellantur ab Hugone de S. Victore. In diebus auten Ferialibus unicum Nocturnum XII. Psalmorum recitant, cuius rei rationem exponit Cassianus Institut. Coenobit. l. 2. c. 4. Monachaletamen officium quatuor Nocturnos habet etc, Vide hanc in rem quaedam etiam supra, ubi de Canonicis Horist it. voce Matutinalis etc. Hinc Nocturnales, in quibus Nocturni matutini continentur. Acta Murensis Monasterii p. 32. Sunt et hic quinque Nocturnales libri, quorum primus habet tantum Lectiones ab Adventu Domini usque ad Pascha; secundus autem a Pascha usque ad Adventum Domini; tertius vero habet tantum Lectiones de Sanctis per circuitum anni: aliiduo pleniter scripti sunt. Vide Car. du Fresne Glossar. et Macros in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.